Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. ut adhúc fuit, mihi corium ésse oportet,
  2. sincérum atque ut votem vérberari.
  3. si huíc imperábo, probé tectum habébo,
  4. malúm quom impluít ceteris, ne impluát mi.
  5. nam ut sérvi volúnt esse erum, ita solet ---
  6. boní sunt: bonúst; improbí sunt, malús fit.
  7. nam núnc domi nostrae tot péssimi vivont,
  8. pecúli suí prodigí, plagigéruli.
  9. ubi adversum ut eant vocantur ero: “non eo, molestus ne sis.
  10. scio quo properas: gestis aliquo; iam hercle ire vis, mula, foras pastum.”
  11. béne merens hóc preti inde ábstuli. abií foras.
  12. sólus nunc eo advórsum ero ex plúrimis servis.
  13. hóc die crástini quóm erus rescíverit,
  14. máne castigábit eos búbulis exuviis.
  15. póstremo minoris pendo tergum illorum, quam meum:
  16. illi erunt bucaedae multo potius, quam ego sim restio.
Pinacivm
  1. Máne tu atque adsiste ílico,
  2. Phánisce. etiam respicis?
Phan.
  1. Míhi molestus ne sies.
Pin.
  1. Víde ut fastidit simia.