Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Nil pericli est, age modo.
- tam placidast, quam feta. quam vis ire intro audacter licet.
- eo ego hinc ad forum.—
- Fecisti commode, bene ambula.
- Tranio, age, canem istam a foribus aliquis abducat face,
- etsi non metuenda est.
- Quin tu illam aspice ut placide accubat;
- nisi molestum vis videri te atque ignavom.
- Iam ut lubet.
- sequere hac me igitur.—
- Equidem haud usquam a pedibus apscedam tuis.—
- Serví qui, quom culpá carent, tamén malum metuont,
- ei sólent esse eris utíbiles.
- nam illí qui nil metuónt postquam sunt málum meriti,
- stultá sibi expetunt consília:
- exércent sese ad cúrsuram, fugiunt sed eí si reprehensí sunt,
- fáciunt de maló peculiúm quod nequeunt dé bono.
- augent ex pauxillo --- de parant.
- mihi in pectore consili --- malam rem prius
- quam ut meum ---