Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Heus tu, at hic sunt mulieres:
- videndumst primum, utrum eae velintne an non velint.
- Bonum aequomque oras. i, percontare et roga.
- ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris.
- Di te deaeque ómnes funditus perdant, senex,
- itá mea consilia undique oppugnas male.
- euge, optume eccum aédium dominus foras
- Simo progreditur intus. huc concessero,
- dum mihi senatum consili in cor convoco.
- igitur tum accedam hunc, quando quid agam invenero.
- Mélius anno hóc mihi nón fuit domi,
- néc quod una ésca me iúverit magis.
- prándium uxór mihi pérbonum dedit,
- núnc dormitúm iubet me íre: minime.
- nón mihi fórte visum ílico fuit,
- mélius quom prándium quám solet dedit:
- vóluit in cúbiculum abdúcere me anus.
- nón bonust sómnus de prándio. apage.
- clánculum ex aédibus me édidi foras.
- tóta turgét mihi uxór, scio, domi.