Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. eas émisse aedis huius dicam filium?
  2. calidum hercle esse audivi optimum mendacium.
  3. quidquid dei dicunt, id decretumst dicere.
Th.
  1. Quid igitur? iam ?
Tr.
  1. Di istum perduint—
  2. (immo istunc potius) de vicino hoc proximo
  3. tuos emit aedis filius.
Th.
  1. Bonan fide?
Tr.
  1. Siquidém tu argentum , tum bona,
  2. si redditurus non es, non emit bona.
  3. non in loco emit perbono?
Th.
  1. Immo in optumo.
  2. cupio hercle inspicere hasce aedis. pultadum fores
  3. atque evoca aliquem íntus ad te, Tranio.
Tr.
  1. Ecce autem perii. nunc quid dicam nescio.
  2. iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt.
  3. quid nunc? non hercle quid nunc faciam reperio:
  4. manufesto teneor.
Th.
  1. Evocadum aliquem ocius,
  2. roga círcumducat.