Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Rés parata ést mala in vésperum huic seni.
  2. nam ét cenandum ét cubandúmst ei male.
Si.
  1. Quóm magis cógito cúm meo animo:
  2. sí quis dotátam uxorem átque anum habet,
  3. néminem sóllicitat sópor: ibi omnibus
  4. íre dormítum odio est véluti nunc mihi
  5. éxsequi cérta res ést, ut abeam
  6. pótius hinc ád forum quám domi cubem.
  7. átque pol néscio, ut móribus sient
  8. vóstrae: haec sát scio quám me habeat male.
  9. ---
  10. péius posthác fore quám fuit mihi.
Tr.
  1. Ábitus tuos tíbi, senex, fécerit male:
  2. níhil erit, quód deorum úllum accusites;
  3. te ípse iure óptimo mérito incusés licet.
  4. témpus nunc ést senem hunc ádloqui mihi.
  5. hóc habet. répperi quí senem dúcerem,
  6. quó dolo a mé dolorém procul péllerem.
  7. áccedam. dí te ament plúrimum, Simo.
Si.
  1. Sálvos sis, Tránio.