Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi,
- continuo est alias aedis mercatus sibi.
- Bene hercle factum.
- Heus, iam adpetit meridie.
- Absolve hunc quaeso, vomitu ne hic nos enecet.
- Adulescens, mecum rém habe.
- Nempe aps te petam?
- Petito cras.
- Abeo: sat habeo, si cras fero.—
- Malum quod isti di deaeque omnes duint,
- ita mea consilia perturbat paenissime.
- nullum edepol hodie genus est hominum taetrius
- nec minus bono cum iure, quam danisticum.
- Qua in regione istas aedis emit filius?
- Ecce autem perii.
- Dicisne hoc quod te rogo?
- Dicam. sed nomen domini quaero quid siet.
- Age comminiscere ergo.
- Quid ego nunc agam,
- nisi ut in vicinum hunc proximum --- ,