Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Orationis operam compendi face,
- nisi te mala re magna mactari cupis.
- Ervom daturin estis, bubus quod feram?
- date, si non estis. agite, porro pergite
- quoniam occepistis: bibite, pergraecamini,
- este, ecfercite vos, saginam caedite.
- Tace atque abi rús. ego ire in Piraeum volo,
- in vesperum parare piscatum mihi.
- ervom tibi aliquis cras faxo ad villam adferat.
- quid est? quíd tu me nunc optuere, furcifer?
- Pol tibi istuc credo nomen actutum fore.
- Dum interea sic sit, istuc actutum sino.
- Ita est. sed unum hoc scito: nimio celerius
- veniet quod noles quam illud, quod cupide petas.
- Molestus ne sis nunciam, i rus, te amove.
- ne tu erres hercle praeterhac mihi non facies moram.—
- Satin abiit neque quod dixi flocci existumat?
- pro di immortales, obsecro vostram fidem,
- facite, huc ut redeat noster quam primum senex,
- triennium qui iam hinc abest, prius quam omnia