Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- dique omnes perdant, fu, oboluisti alium.
- germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis,
- caeno κοπρὼν commixte.
- Quid vis fieri?
- non omnes possunt olere unguenta exotica,
- si tú oles, neque superiores accumbere
- neque tam facetis quam tu vivis victibus.
- tu tíbi istos habeas turtures piscis avis,
- sine me aliato fungi fortunas meas.
- tu , ego miser: patiunda sunt.
- meum bonum me, te tuom maneat malum.
- Quasi invidere mi hoc videre, Grumio,
- quia mihi bene est et tibi male est; dignissumumst:
- decet me amare et te bubulcitarier,
- me victitare pulchre, te miseris modis.
- O carnuficium cribrum, quod credo fore,
- ita te forabunt patibulatum per vias
- stimulis carnufices, si huc reveniat senex.
- Qui scis, an tibi istuc evenat prius quam mihi?
- Quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres.