Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- periere, et aedis et ager; qui nisi huc redit,
- paucorum mensum sunt relictae reliquiae.
- nunc rus abibo. nam eccum erilem filium
- video, corruptum ex adulescente optumo.—
- Recórdatus múltum et diú cogitávi
- argúmentaque ín pectus ínstitui multa
- ego, átque in meó corde, si ést quod mihí cor,
- eám rem volútavi et diú disputávi,
- hominém cuius réi, quandó natus esset,
- similem ésse arbitrárer simulácrumque habére:
- id répperi iam exémplum.
- novárum aedium ésse arbitrór similem ego hóminem,
- quandó natus ést. ei rei argúmenta dícam.
- atque hóc haud vidétur verí simile vóbis,
- at ego id faciam esse ita ut credatis.
- profécto ita esse út praedicó vera víncam.
- atque hóc vosmet ípsi, sció, proinde utí nunc
- ego ésse autumó, quando dícta audiétis
- mea, haud áliter id dicétis.
- auscúltate, argúmenta dúm dico ad hánc rem: