Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Cave respexis, fuge, atque operi caput.
Th.
  1. Cur non fugis tu?
Tr.
  1. Pax mihi est cum mortuis.
Th.
  1. Scio. quíd modo igitur? cur tanto opere extimueras?
Tr.
  1. Nil me curassis, inquam, ego mihi providero:
  2. tu, ut occepisti, tantum quantum quis fuge,
  3. atque Herculem invoca.
Th.
  1. Hercules, ted invoco.—
Tr.
  1. Et ego—tibi hodie ut det, senex, magnum malum.
  2. pro di immortales, obsecro vestram fidem,
  3. quid ego hodie negoti confeci mali.
Danista
  1. Scelestiorem ego annum argento faenori
  2. numquam ullum vidi quam hic mihi annus optigit.
  3. a mani ad noctem usque in foro dego diem,
  4. locare argenti nemini nummum queo.
Tr.
  1. Nunc pol ego perii plane in perpetuom modum.
  2. danista adest, qui dedit argentum faenore,
  3. qui amica est empta quoque opus in sumptus fuit.
  4. manifesta res est, nisi quid occurro prius,
  5. ne hóc senex resciscat. ibo huic obviam.