Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Quid tute tecum loquere?
- Abscede ab ianua.
- fuge, obsecro hercle.
- Quo fugiam? etiam tu fuge.
- Nihil ego formido, pax mihi est cum mortuis.
- Heus, Tranio.
- Non me appellabis, si sapis.
- nihil ego commerui, neque istas percussi fores.
- Quaeso—>
- Cave verbum faxis.
- Dic quid segreges
- sermonem.
- Apage hinc te.
- Quae res te agitat, Tranio?
- quicum istaec loquere?
- An quaeso tu appellaveras?
- ita me di amabunt, mortuom illum credidi
- expostulare quia percussisses fores.
- sed tu, etiamne astas nec quae dico optemperas?
- Quid faciam?