Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- sed quidnam hic sese tam cito recipit domum?
- metuo ne de hac re quippiam indaudiverit.
- accedam atque adpellabo. ei quam timeo miser.
- nihil est miserius quam animus hominis conscius,
- sicut me † habet. verum utut res sese habet,
- pergam turbare porro: ita haec res postulat.
- unde is?
- Conveni illum unde hasce aedis emeram.
- Numquid dixisti de illo quod dixi tibi?
- Dixi hercle vero ómnia.
- Ei misero mihi,
- metuo ne techinae meae perpetuo perierint.
- Quid tute tecum?
- Nihil enim. sed dic mihi,
- dixtine quaeso?
- Dixi, inquam, ordine omnia.
- Etiam fatetur de hospite?
- Immo pernegat.
- Negat scelestus?
- Negitat inquam.