Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. interdum inepte stultus es, Theopropides.
Th.
  1. Taceo.
Tr.
  1. Sed ecce quae illi in ---
  2. “ego transmarinus hospes sum Diapontius.
  3. hic habito, haéc mihi dedita est habitatio.
  4. nam me Acheruntem recipere Orcus noluit,
  5. quia praemature vita careo. per fidem
  6. deceptus sum: hospes hic me necavit isque me
  7. defodit insepultum clám ibidem in hisce aedibus,
  8. scelestus, auri causa. nunc tu hinc emigra.
  9. scelestae haé sunt aedes, impia est habitatio”.
  10. quae hic monstra fiunt, anno vix possum eloqui.
Th.
  1. St, st.
Tr.
  1. Quid, obsecro hercle, factum est?
Th.
  1. Concrepuit foris.
Tr.
  1. Hicin percussit!
Th.
  1. Guttam haud habeo sanguinis,
  2. vivom me accersunt Acheruntem mortui.
Tr.
  1. Perii, illisce hodie hanc conturbabunt fabulam.
  2. nimis quám formido, ne manifesto hic me opprimat.