Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. non modo ne intro eat, verum etiam ut fugiat longe ab aedibus?
  2. vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini.
Philol.
  1. Vbi ego ero?
Tr.
  1. Vbi maxime esse vis: cum hác, cum istac eris.
Del.
  1. Quid si igitur abeamus hinc nos?
Tr.
  1. Non hoc longe, Delphium.
  2. nam intus potate hau tantillo hác quidem causa minus.
Philol.
  1. Ei mihi, quam ístaec blanda dicta quo evenant madeo metu.
Tr.
  1. Potin animó ut sis quieto et facias quod iubeo?
Philol.
  1. Potest.
Tr.
  1. Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu, Delphium.
Del.
  1. Morigerae tibi erimus ambae.—
Tr.
  1. Ita ille faxit Iuppiter.
  2. animum advorte nunciam tu quae volo accurarier.
  3. omnium primumdum aédes iam face occlusae sient;
  4. intus cave muttire quemquam siveris.
Philol.
  1. Curabitur.
Tr.
  1. Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet.
Philol.
  1. Licet.
Tr.
  1. Neu quisquam responset, quando hasce aedis pultabit senex.