Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Quaeso edepol, exsurge; pater advenit.
- Tuos venit pater?
- iube abíre rursum. quíd illi reditio etiam húc fuit?
- Quid ego agam? pater iam híc me offendet miserum adveniens ebrium,
- aedis plenas convivarum et mulierum. miserum est opus,
- igitur demum fodere puteum, úbi sitis fauces tenet;
- sicut ego adventu patris nunc quaero quid faciam miser.
- Ecce autem iterum hic deposivit caput et dormit. suscita.
- Etiam vigilas? pater, inquam, aderit iam hic meus.
- Ain tu, pater?
- cedo soleas mihi, ut arma capiam. iam pol ego occidam patrem.
- Perdis rem.
- Tace, amabo.
- Abripite hunc intro actutum inter manus.
- Iam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis.
- Perii.
- Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum.
- Nullus sum.
- Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi.
- satin habes, si ego advenientem íta patrem faciam tuom,