Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Numquid aliud?
- Clavem mi harunc aedium Laconicam
- iam iube efferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris.
- In tuam cústodelam meque et meas spes trado, Tranio.—
- Pluma haud interest, patronus an cliens probior siet.
- Homini, cui nulla in pectore est audacia,
- nam cuivis homini, vel optumo vel pessumo
- quamvis desubito facile est facere nequiter:
- verum id videndum est, id viri docti est opus,
- quae designata sint et facta nequiter,
- tranquille cuncta et ut proveniant sine malo,
- ne quid potiatur, quam ob rem pigeat vivere.
- sicut ego efficiam, quae facta hic turbavimus,
- profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint
- neque quicquam nobis pariant ex se incommodi.
- sed quid tu egredere, Sphaerio?
- Iamiam ------
- Optime.
- praeceptis paruisti.
- Iussit maximo