Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Stulta es plane,
  2. quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem.
  3. moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate.
Philem.
  1. Non spero.
Sc.
  1. Insperata accidunt magis saépe quam quae speres.
  2. postremo, si dictis nequis perduci, ut vera haec credas
  3. mea dicta, ex factis nosce rem. vides quaé sim; et quae fui ante.
  4. nihilo ego quam nunc tu --- amata sum; átque uni modo gessi morem:
  5. qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit,
  6. reliquit deseruitque me. tibi idem futurum credo.
Philol.
  1. Vix comprimor, quin involem illi in oculos stimulatrici.
Philem.
  1. Solam ille me soli sibi suo sumptu liberavit:
  2. illi me soli censeo esse oportere opsequentem.
Philol.
  1. Pro di immortales, mulierem lepidam et pudico ingenio.
  2. bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huius causa.
Sc.
  1. Inscita ecastor tu quidem es.
Philem.
  1. Quapropter?
Sc.
  1. Quae istuc cures,
  2. ut te ille amet.
Philem.
  1. Cur obsecro non curem?