Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Libera es iam.
  2. tu iam quod quaerebas habes: ille té nisi amabit ultro,
  3. id pro tuo capite quod dedit perdiderit tantum argenti.
Philol.
  1. Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso.
  2. illa hanc corrumpit mulierem malesuada † vitilena.
Philem.
  1. Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me.
  2. Scapha, id tu mihi ne suadeas, ut illúm minoris pendam.
Sc.
  1. At hoc únum facito cogites: si illum inservibis solum
  2. dum tibi nunc haec aetatulast, in sénecta male querere.
Philol.
  1. In anginam ego nunc me velim verti, ut veneficae illi
  2. fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem.
Philem.
  1. Eundem ánimum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi,
  2. atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar.
Philol.
  1. Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem
  2. te liberasso denuo et ni Scapham enicasso.
Sc.
  1. Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum
  2. atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita,
  3. soli gerundum censeo morem et capiundas crines.
Philem.
  1. Vt fama est homini, exin solet pecuniam invenire.
  2. ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives.