Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Nolo ego te adsentari mihi.
Sc.
  1. Nimis tú quidem stulta es mulier.
  2. eho, mavis vituperarier falso quam vero extolli?
  3. equidem pol vel falso tamen laudari multo malo,
  4. quam vero culpari aut meam speciem alios inridere.
Philem.
  1. Ego verum amo, verum volo dici mihi: mendacem odi.
Sc.
  1. Ita tu me ames, ita Philolaches tuos té amet, ut venusta es.
Philol.
  1. Quid ais, scelesta? quo modo adiurasti? ita ego istam amarem?
  2. quid istaéc me, id cur non additum est? infecta dona facio.
  3. periisti: quod promiseram tibi donum, perdidisti.
Sc.
  1. Equidem pol miror tam catam, tam docilem te et bene doctam
  2. nunc stultam stulte facere.
Philem.
  1. Quin mone quaéso, si quid erro.
Sc.
  1. Tu ecastor erras, quae quidem illum expectes unum atque illi
  2. morem praecipue sic geras atque alios asperneris.
  3. matronae, non meretricium est unum inservire amantem.
Philol.
  1. Pro Iuppiter, nam quod malum versatur meae domi illud?
  2. di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant,
  3. nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu.
Philem.
  1. Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere.