Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- fuit.
- Quíd ea messis attinet ad meam lavationem?
- Nihilo plus quam lavatio tua ad messim.
- O Venus venusta,
- haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem
- detexit, tectus qua fui; tum mihi Amor et Cupido
- in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum:
- madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedis.
- Contempla, amabo, mea Scapha, satin haec me vestis deceat.
- volo mé placere Philolachi, meo ocello, meo patrono.
- Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es?
- non vestem amatores amant mulieris, sed vestis fartim.
- Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum.
- ut lepide omnes mores tenet sententiasque amantum.
- Quid nunc?
- Quid est?
- Quin me aspice et contempla, ut haec me deceat.
- Virtute formae id evenit, te ut deceat quidquid habeas.
- Ergo ob istuc verbum te, Scapha, donabo ego hodie aliqui,
- neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi.