Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. numquid aliud fecit nisi quod faciunt summis gnati generibus?
Th.
  1. Hercle mihi tecum cavendum est, nimis qui es orator catus.
Call.
  1. Sine me dum istuc iudicare. surge, ego isti adsedero.
Th.
  1. Maxime, accipito hanc tute ad te litem.
Tr.
  1. Enim istic captio est.
  2. fac ego ne metuam --- ut tu meam timeas vicem.
Th.
  1. Iam minoris omnia alia facio, prae quam quibus modis
  2. me ludificatust.
Tr.
  1. Bene hercle factum, et factum gaudeo:
  2. sapere istac aetate oportet, qui sunt capite candido.
Th.
  1. Quid ego nunc faciam?
Tr.
  1. Si amicus Diphilo aut Philemoni es,
  2. dicito eis, quo pacto tuos te servos ludificaverit:
  3. optumas frustrationes dederis in comoediis.
Call.
  1. Tace parumper, sine vicissim me loqui, ausculta.
Th.
  1. Licet.
Call.
  1. Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo.
  2. is adiit me, nam eum prodire pudet in conspectum tuom
  3. propterea quia fecit quae te scire scit. nunc te obsecro,
  4. stultitiae adulescentiaeque éius ignoscas: tuost;