Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- nunc ego de sodalitate solus sum orator datus,
- qui a patre eius conciliarem pacem. átque eccum optime.
- iubeo te salvere et salvos cum advenis, Theopropides,
- peregre, gaudeo. hic apud nos hodie cenes, sic face.
- Callidamates, dei te ament. de cena facio gratiam.
- Quin venis?
- Promitte: ego ibo pro te, si tibi non libet.
- Verbero, etiam inrides?
- Quian me pro te ire ad cenam autumo?
- Non enim ibis. ego ferare faxo, ut meruisti, in crucem.
- Age mitte ista ac te ad me ad cenam dic venturum.
- Quid taces?
- Sed tu, istuc quid confugisti in aram?
- Inscitissimus
- adveniens perterruit me. loquere nunc quid fecerim:
- nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa.
- Filium corrupisse aio te meum.
- Ausculta modo.
- fateor potavisse, amicam liberasse absente te,
- faenore argentum sumpsisse; id esse absumptum praedico.