Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. scis solere illanc aetatem tali ludo ludere.
  2. quidquid fecit, una nobiscum fécit: nos deliquimus.
  3. faenus, sortem sumptumque omnem, quí amica empta est, omnia
  4. nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo.
Th.
  1. Non potuit venire orator magis ad me impetrabilis
  2. quam tu; neque iam illi sum iratus neque quicquam suscenseo.
  3. immo me praesente amato bibito, facito quod lubet:
  4. si hoc pudet, fecisse sumptum, supplicí habeo satis.
Call.
  1. Dispudet.
Tr.
  1. Post istam veniam quid me fiet nunciam?
Th.
  1. Verberibus caedere multum pendens.
Tr.
  1. Tamen etsi pudet?
Th.
  1. Interimam hercle ego te, si vivo.
Call.
  1. Fac istam cunctam gratiam:
  2. Tranioni amitte quaeso hanc noxiam causa mea.
Th.
  1. Aliud quidvis impetrari perferam a me facilius,
  2. quam ut non égo istum pro suis factis pessumis pessum premam.
Call.
  1. Mitte quaeso.
Th.
  1. Istumne ut mittam? viden ut astat furcifer?
Call.
  1. Tranio, quiesce, si sapis.