Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- med emunxti.
- Vide sis, satine recte: num mucci fluont?
- Immo etiam cerebrum quoque omne é capite emunxti meo.
- nam omnia male facta vestra repperi radicitus,
- non radicitus quidem hercle, verum etiam exradicitus.
- Numquam edepol hodie hinc, si vivo, invitus desistam tibi.
- Iam iubebo ignem et sarmenta, carnifex, circumdari.
- Ne faxis, nam elixus esse quam assus soleo suavior.
- Exempla edepol faciam ego in te.
- Quia placeo, exemplum expetis?
- Loquere: quoius modi reliqui, quom hinc abibam, filium?
- Cum pedibus, manibus, cum digitis, auribus, oculis, labris.
- Aliud te rogo.
- Aliud ergo nunc tibi respondeo.
- sed eccum tui gnati sodalem video húc incedere
- Callidamatem: illo praesente mecum agito, si quid voles.
- Vbi somno sepelivi omnem atque édormivi crapulam,
- Philolaches venisse dixit mihi suom peregre huc patrem
- quoque modo hominem advenientem servos ludificatus sit,
- ait se metuere in conspectum sui patris procedere.