Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Cur?
Th.
  1. Scies.
  2. quia enim id maxime volo, ut illi ístoc confugiant. sine:
  3. tanto apud iúdicem hunc argenti condemnabo facilius.
Tr.
  1. Quod agas id agas. quid tu porro serere vis negotium?
  2. nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem?
Th.
  1. Surgedum huc igitur. consulere quiddam est quod tecum volo.
Tr.
  1. Sic tamen hinc consilium dedero. nimio plus sapio sedens.
  2. tum consilia firmiora sunt de divinis locis.
Th.
  1. Surge, ne nugare. aspicedum contra me.
Tr.
  1. Aspexi.
Th.
  1. Vides?
Tr.
  1. Video. huc si quis intercedat tertius, pereat fame.
Th.
  1. Quidum?
Tr.
  1. Quia nil illi quaesti sit. mali hercle ambo sumus.
Th.
  1. Perii.
Tr.
  1. Quid tibi est?
Th.
  1. Dedisti verba.
Tr.
  1. Qui tandem?
Th.
  1. Probe