Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- quia enim id maxime volo, ut illi ístoc confugiant. sine:
- tanto apud iúdicem hunc argenti condemnabo facilius.
- Quod agas id agas. quid tu porro serere vis negotium?
- nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem?
- Surgedum huc igitur. consulere quiddam est quod tecum volo.
- Sic tamen hinc consilium dedero. nimio plus sapio sedens.
- tum consilia firmiora sunt de divinis locis.
- Surge, ne nugare. aspicedum contra me.
- Aspexi.
- Vides?
- Video. huc si quis intercedat tertius, pereat fame.
- Quidum?
- Quia nil illi quaesti sit. mali hercle ambo sumus.
- Perii.