Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- quaestioni accipere servos.
- Faciundum edepol censeo.
- Quid si igitur ego accersam homines?
- Factum iam esse oportuit.
- ego interim hanc aram occupabo.
- Quid ita?
- Nullam rem sapis.
- né enim illi huc confugere possint, quaestioni quos dabit.
- hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio.
- Surge.
- Minime.
- Ne occupassis, obsecro, aram.
- Cur?
- Scies.