Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Quid tibi est?
Th.
  1. Dedisti verba.
Tr.
  1. Qui tandem?
Th.
  1. Probe
  2. med emunxti.
Tr.
  1. Vide sis, satine recte: num mucci fluont?
Th.
  1. Immo etiam cerebrum quoque omne é capite emunxti meo.
  2. nam omnia male facta vestra repperi radicitus,
  3. non radicitus quidem hercle, verum etiam exradicitus.
Tr.
  1. Numquam edepol hodie hinc, si vivo, invitus desistam tibi.
Th.
  1. Iam iubebo ignem et sarmenta, carnifex, circumdari.
Tr.
  1. Ne faxis, nam elixus esse quam assus soleo suavior.
Th.
  1. Exempla edepol faciam ego in te.
Tr.
  1. Quia placeo, exemplum expetis?