Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Nugas. numquam edepol dabit.
Th.
  1. Dat profecto.
Tr.
  1. Quin i cum illo in ius. sine inveniam.
Th.
  1. Mane.
  2. experiar, ut opinor. certum est.
Tr.
  1. Immo mihi hominem cedo.
  2. vel hominem iube aedis † mancipio poscere.
Th.
  1. Immo hoc primum volo,
  2. quaestioni accipere servos.
Tr.
  1. Faciundum edepol censeo.
Th.
  1. Quid si igitur ego accersam homines?
Tr.
  1. Factum iam esse oportuit.
  2. ego interim hanc aram occupabo.
Th.
  1. Quid ita?
Tr.
  1. Nullam rem sapis.
  2. né enim illi huc confugere possint, quaestioni quos dabit.
  3. hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio.
Th.
  1. Surge.
Tr.
  1. Minime.
Th.
  1. Ne occupassis, obsecro, aram.