Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Edepol haec quidem
- bellulast.
- Pithecium haec est prae illa et spinturnicium.
- viden tu illam oculis venaturam facere atque aucupium auribus?
- Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi.
- dissimulabo, hos quasi non videam néque esse hic etiamdum sciam.
- Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio.
- Numquis nam hic própe adest qui rem alienam potius curet quam suam,
- qui aucupet me quid agam, qui de vesperi vivat suo?
- eos nunc homines metuo, mihi ne obsint neve opstent uspiam,
- domo si bitat, dum huc transbitat, quae huius cupiens corporist,
- quae ámat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine,
- militem Pyrgopolynicem.
- Satin haec quoque me deperit?
- meam laudat speciem. edepol huius sermo haud cinerem quaeritat.
- Quo argumento?
- Quia enim loquitur laute et minime sordide.
- Quippini? istaec de te loquitur: nihil attrectat sordidi.
- Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina.
- hercle vero iam adlubescit primulum, Palaestrio.