Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Eho tu, an venit Ephesum mater eius?
- Aiunt qui sciunt.
- Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras.
- Immo vin tu lepide facere?
- Loquere et consilium cedo.
- Vin tu illam actutum amovere, a te ut abeat per gratiam?
- Cupio.
- Tum te hoc facere oportet. tibi divitiarum adfatimst:
- iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxti mulieri,
- dono habere, auferre --- abs te quo lubeat sibi.
- Placet ut dicis; sed ne et istam amittam et haec mutet fidem
- vide modo.
- Vah delicatus esdelicatu's, quae te tamquam oculos amet.
- Venus me amat.
- St tace, aperitur foris, concede huc clanculum.
- haec celox illiust, quae hinc egreditur, internuntia,
- Quae haec celox?
- Ancillula illiust, quae hinc egreditur foras.
- quae anulum istunc attulit quem tibi dedi.