Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Priusne quam illam oculis tuis videas?
Pyrg.
  1. Video id quod credo tibi.
  2. tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem.
Pal.
  1. Hercle hanc quidem
  2. nil tu amassis; mi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit,
  3. ego hanc continuo uxorem ducam.
Pyrg.
  1. Quíd ergo hanc dubitas conloqui?
Pal.
  1. Sequere hac me ergo.
Pyrg.
  1. Pedisequos tibi sum.
Milph.
  1. Vtinam, cuius causa foras
  2. sum egressa, eius conveniundi mihi potestas evenat.
Pal.
  1. Erit, ét tibi exoptatum óptinget, bonum habe ánimum, ne formída;
  2. homo quidamst qui scit, quód quaeris ubi sít.
Milph.
  1. Quem ego hic audívi?
Pal.
  1. Sociúm tuorum concíliorum et partícipem consiliorum.
Milph.
  1. Tum pól ego id quod celo haú celo.
Pal.
  1. Immo et célas et non célas.
Milph.
  1. Quo argúmento?
Pal.
  1. Infidós celas: ego súm tibi firme fidus.
Milph.
  1. Cedo sígnum, si harunc Báccharum es.