Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- condicio nova et lúculenta fertur per me interpretem.
- Immo omnis res posteriores pono atque operam do tibi.
- loquere: auris meas profecto dedo in dicionem tuam.
- Circumspice dum, ne quis nostro hic auceps sermoni siet.
- nam hoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi.
- Nemo adest.
- Hunc arrabonem amoris primum a me accipe.
- Quid hic? unde est?
- A luculenta átque festiva femina,
- quae te amat tuamque éxpetessit pulcram pulcritudinem;
- eius nunc mi ánulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit.
- Quid ea? ingenuan an festuca facta e serva liberast?
- Vah, egone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius,
- qui ingenuis satis résponsare nequeas quae cupiunt tui?
- Nuptan est an vidua?
- Et nupta et vidua.
- Quo pacto potis