Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. nupta et vidua esse eadem?
Pal.
  1. Quia adulescens nuptast cum sene.
Pyrg.
  1. Euge.
Pal.
  1. Lepida et liberali formast.
Pyrg.
  1. Cave mendacium.
Pal.
  1. Ad tuam formam illa una dignast.
Pyrg.
  1. Hercle pulchram praedicas.
  2. sed quis east?
Pal.
  1. Senis huius uxor Periplectomeni ex proxumo;
  2. ea demoritur te atque ab illo cupit abire: odit senem.
  3. nunc te orare atque obsecrare iussit, ut eam copiam
  4. sibi potestatemque facias.
Pyrg.
  1. Cupio hercle equidem, si illa volt.
Pal.
  1. Quae cupit?
Pyrg.
  1. Quid illá faciemus concubina, quae domist?
Pal.
  1. Quin tu illam iube abs te abire quo lubet: sicut soror
  2. eius huc gémina venit Ephesum et mater, accersuntque eam.