Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. ut concubinam militis meus hospes habeat hodie
  2. atque hinc Athenas avehat, si hodie hunc dolum dolamus,
  3. quid tibi ego mittam muneris!
Acr.
  1. Datne ab se mulier operam?
Per.
  1. Lepidissume et compsissume.
Acr.
  1. Confido confuturum.
  2. ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum,
  3. haud vereor ne nos subdola perfidia pervincamur.
Per.
  1. Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate,
  2. ut accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur,
  3. ne quid, ubi miles venerit, titubetur.
Acr.
  1. Tu morare. —
Pyrgopolinices
  1. Vólup est, quod agas, si id procedit lepide atque ex sententia;
  2. nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum,
  3. ut latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret,
  4. qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium
Palaestrio
  1. Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibi