Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. qui noverit me quis ego sim?
Pal.
  1. Nimis lépide fabulare;
  2. eo †potiuerim lepidius pol fieri.
Acr.
  1. Potin ut hominem
  2. mihi des, quiescas cetera? ni ludificata lepide
  3. ero, cúlpam omnem in me imponito.
Pal.
  1. Age igitur intro abite,
  2. insistite hoc negotium sapienter.
Acr.
  1. Alia cura.
Pal.
  1. Age, Periplectomene, has nunciam duc intro; ego ad forum illum
  2. conveniam atque illi hunc anulum dabo, atque praedicabo
  3. a tua uxore mihi datum esse eamque illum deperire.
  4. hanc ad nos, quom extemplo a foro veniemus, mittitote,
  5. quasi clanculum ad eum missa sit.
Per.
  1. Faciemus. alia cura.
Pal.
  1. Vos modo curate, ego illúm probe iam oneratum huc acciebo. —
Per.
  1. Bene ambula, bene rem geras. egone hoc si efficiam plane,