Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quem ego militi porro darem tuis verbis.
Acr.
  1. Vera dicis.
Per.
  1. Quid istís nunc memoratis opust quae commeminere?
Acr.
  1. Meliust.
  2. nam, mi patrone, hoc cogitato, ubi probus est architectus,
  3. bene lineatam si semel carinam conlocavit,
  4. facile esse navem facere, ubi fundata, constitutast.
  5. nunc haec carina satis probe fundata, bene statutast,
  6. atque architecto adsunt fabri ad eam rem haud imperiti.
  7. si non nos materiarius remoratur, quod opus qui det
  8. (novi indolem nostri ingeni), cito erit parata navis.
Pal.
  1. Nempe tú novisti militem meum erum?
Acr.
  1. Rogare mirumst.
  2. populi odium quidni noverim, magnidicum, cincinnatum,
  3. moechum unguentatum.
Pal.
  1. Num ille te nam novit?
Acr.
  1. Numquam vidit: