Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Salva sis. sed dic mihi, ecquid hic te
  2. oneravit praeceptis?
Per.
  1. Probe meditatam utramque duco.
Pal.
  1. Audire cupio, quem ad modum; ne quid peccetis paveo.
Per.
  1. Ad tua praecepta de meo nihil his novom adposivi.
Acr.
  1. Nempe lúdificari militem tuom erum vis?
Pal.
  1. Exlocuta es.
Acr.
  1. Lepide et sapienter, commode et facete res paratast.
Pal.
  1. Atque huius uxorem volo te esse adsimulare.
Acr.
  1. Fiet.
Pal.
  1. Quasi militi animum adieceris, simulare.
Acr.
  1. Sic futurum est.
Pal.
  1. Quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur.
Acr.
  1. Bonus vátes poteras esse, nam quae sunt futura dicis.
Pal.
  1. Quasique anulum hunc ancillula tua abs té detulerit ad me,
  2. quem ego militi porro darem tuis verbis.
Acr.
  1. Vera dicis.
Per.
  1. Quid istís nunc memoratis opust quae commeminere?
Acr.
  1. Meliust.
  2. nam, mi patrone, hoc cogitato, ubi probus est architectus,