Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- bene lineatam si semel carinam conlocavit,
- facile esse navem facere, ubi fundata, constitutast.
- nunc haec carina satis probe fundata, bene statutast,
- atque architecto adsunt fabri ad eam rem haud imperiti.
- si non nos materiarius remoratur, quod opus qui det
- (novi indolem nostri ingeni), cito erit parata navis.
- Nempe tú novisti militem meum erum?
- Rogare mirumst.
- populi odium quidni noverim, magnidicum, cincinnatum,
- moechum unguentatum.
- Num ille te nam novit?
- Numquam vidit:
- qui noverit me quis ego sim?
- Nimis lépide fabulare;
- eo †potiuerim lepidius pol fieri.
- Potin ut hominem
- mihi des, quiescas cetera? ni ludificata lepide
- ero, cúlpam omnem in me imponito.
- Age igitur intro abite,
- insistite hoc negotium sapienter.