Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Si quid faciendum est mulieri male atque malitiose,
- ea síbi immortalis memoriast meminisse et sempiterna;
- sin bene quid aut fideliter faciundum eisdem veniat,
- obliviosae extempulo fiunt, meminisse nequeunt.
- Ergo istuc metuo, quom venit vobis faciundum utrumque:
- nam id proderit mihi, militi male quod facietis ambae.
- Dum nescientes quod bonum faciamus, ne formida.
- Mala mulier mers est.
- Ne pave, peioribus conveniunt.
- Ita vos decet. consequimini.
- Cesso égo illis obviam ire?
- venire salvom gaudeo, lepide hercle ornatus incedis.
- Bene opportuneque obviam es, Palaestrio. em tibi adsunt
- quas me iussisti adducere et quo ornatu.
- eu, noster esto.
- Palaestrio Acroteleutium salutat.
- Quis hic amabo est,
- qui tam pro nota nominat me?
- Hic noster architectust.
- Salve, architecte.