Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom
- foras áblegavit, dum ab se huc transiret. placet.
- sed Periplectomenus quam ei mandavi mulierem
- nimis lépida forma ducit. di hercle hanc rem adiuvant.
- quam digne ornata incedit, haud meretricie.
- lepide hoc succedit sub manus negotium.
- Rem omném tibi, Acroteleútium, tibique úna, Milphidíppa,
- domi démonstravi in ordine. hanc fabricam fallaciasque
- minus sí tenetis, denuo volo percipiatis plane;
- satis si íntellegitis, aliud est quod potius fabulemur.
- Stultitia atque insipientia mea istaec sit, mi patrone,
- me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari,
- si ea in ópificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta.
- At melius est monerier.
- Meretricem commoneri,
- quam sane magni referat, nihil clam est. quin egomet ultro,
- postquam adbibere auris meae tuae oram orationis,
- tibi dixi, miles quem ad modum potis sit deasciari.
- At nemo solus satis sapit. nam ego multos saepe vidi
- regionem fugere consili prius quam repertam haberent.