Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Non hercle tam istoc valide cassabant cadi;
  2. sed in célla erat paulum nimis lóculi lubrici,
  3. ibi erat bilibris aula sic propter cados,
  4. ea saepe deciens complebatur: vidi eam
  5. plenam atque inanem fieri, plenam maxume;
  6. ubi bacchabatur aula, cassabant cadi.
Pal.
  1. Abi, abi íntro iam. vos in cella vinaria
  2. bacchanal facitis. iam hercle ego erum ádducam a foro.
Lvcr.
  1. Perii, excruciabit mé erus, domum si venerit,
  2. quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim.
  3. fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum.
  4. ne dixeritis, obsecro, huic, vostram fidem.
Pal.
  1. Quo té agis?
Lvcr.
  1. Missus sum aliquo: iam huc revenero.
Pal.
  1. Quis misit?
Lvcr.
  1. Philocomasium.
Pal.
  1. Abi, actutum redi.
Lvcr.
  1. Quaeso tamen tu meam partem, infortunium
  2. si dividetur, me absente accipito tamen. —
Pal.
  1. Modo intellexi quam rem mulier gesserit: