Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Neque tu bibisti?
- Di me perdant, si bibi,
- si bibere potui.
- Quid iam?
- Quia enim obsorbui;
- nam nimis calebat, amburebat gutturem.
- Alii ebrii sunt, alii poscam potitant.
- bono subpromo et promo cellam creditam.
- Tu hércle idem fáceres, si tibi esset credita:
- quoniam aemulari non licet, nunc invides.
- Eho an umquam prompsit antehac? responde, scelus.
- atque ut tu scire possis, ego dico tibi:
- si falsa dices, Lucrio, excruciabere.
- Ita vero? ut tu ipse me dixisse delices,
- post e sagina ego eiciar cellaria,
- ut tibi, si promptes, alium subpromum pares.
- Non edepol faciam. age eloquere audacter mihi.
- Numquam edepol vidi promere. verum hoc erat:
- mihi imperabat, ego promebam postea.
- Hoc illi crebro capite sistebant cadi.