Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- comoediai quam nos acturi sumus
- et argumentum et nomen vobis eloquar.
- Alazon Graece huic nomen est comoediae,
- id nos Latine gloriosum dicimus.
- hoc oppidum Ephesust; illest miles meus erus,
- qui hinc ad forum abiit, gloriosus, impudens,
- stercoreus, plenus periuri atque adulteri.
- ait sése ultro omnis mulieres sectarier:
- is deridiculost, quaqua incedit, omnibus.
- itaque hic meretrices, labiis dum ductant eum,
- maiorem partem videas valgis saviis.
- nam ego hau diu apud hunc servitutem servio;
- id volo vos scire, quo modo ad hunc devenerim
- in servitutem ab eo cui servivi prius.
- date operam, nam nunc argumentum exordiar.
- erat erus Athenis mihi adulescens optumus;
- is amabat meretricem --- matre Athenis Atticis,
- et illa íllum contra; qui est amor cultu optumus.
- is publice legatus Naupactum fuit
- magnai rei publicai gratia.