Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- interibi hic miles forte Athenas advenit,
- insinuat sese ad illam amicam eri †
- occepit eius matri suppalparier
- vino, ornamentis opiparisque obsoniis,
- itaque intimum ibi se miles apud lenam facit.
- ubi primum evenit militi huic occasio,
- sublinit os illi lenae, matri mulieris,
- quam erus méus amabat; nám is illius filiam
- conicit in navem miles clam matrem suam,
- eamque húc invitam mulierem in Ephesum advehit.
- ubi amicam erilem Athenis avectam scio,
- ego quantum vivos possum mihi navem paro,
- inscendo, ut eam rem Naupactum ad erum nuntiem.
- ubi sumus provecti in altum, fit quod di volunt,
- capiunt praedones navem illam ubi vectus fui:
- prius périi quam ad erum veni, quo ire occeperam.
- ille quí me cepit dat me huic dono militi.
- hic postquam in aedis me ad se deduxit domum,
- video illam amicam erilem, Athenis quae fuit.
- ubi contra aspexit me, oculis mihi signum dedit,