Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Quaen me ambae obsecraverint,
  2. ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem?
Pyrg.
  1. Nimiast miseria nimis pulchrum esse hominem.
Art.
  1. Immo itast.
  2. molestaé sunt: orant, ambiunt, exobsecrant
  3. videre ut liceat, ad sese arcessi iubent,
  4. ut tuo non liceat dare operam negotio.
Pyrg.
  1. Videtur tempus esse, ut eamus ad forum,
  2. ut in tabellis quos consignavi hic heri
  3. latrones, ibus denumerem stipendium.
  4. nam rex Seleucus me opere oravit maxumo,
  5. ut sibi latrones cogerem et conscriberem.
  6. regi hunc diem mihi operam decretumst dare.
Art.
  1. Age eamus ergo.
Pyrg.
  1. Sequimini, satellites. —
Palaestrio
  1. Mihi ad enarrandum hoc argumentum est comitas,
  2. si ad auscultandum vostra erit benignitas;
  3. qui autem auscultare nolet, exsurgat foras,
  4. ut sit ubi sedeat ille qui auscultare volt.
  5. nunc qua adsedistis causa in festivo loco,