Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi;
  2. nam hospes nullus tám in amici hospitium devorti potest,
  3. quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet;
  4. verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias:
  5. tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant.
Per.
  1. Serviendae servituti ego servos instruxi mihi,
  2. hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius:
  3. si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero,
  4. tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis.
  5. nunc, quod occepi, opsonatum pergam.
Plevs.
  1. Si certumst tibi,
  2. commodulum obsona, ne magno sumptu: mihi quidvis sat est.
Per.
  1. Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves?
  2. nam proletario sermone nunc quidem, hospes, utere;
  3. nam ei solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere:
  4. “quid opus fuit hoc, hospes, sumptu tanto nostra gratia?
  5. insanivisti hercle, nám idem hoc hominibus sat erat decem.”
  6. quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen.
Pal.
  1. Fit pol íllud ad íllud exemplum. ut docte et perspecte sapit.
Per.
  1. Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter: