Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- “iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam, nil moror;
- aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus,
- remove, abi aufer” neminem eorum haec adseverare audias,
- sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt.
- Bonus bene ut malos descripsit mores.
- Haud centesimam
- partem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere.
- Igitur id quod agitur, † hic primum praeverti decet.
- nunc hoc animum advortite ambo. mihi opus est opera tua,
- Periplectomene; nám ego inveni lepidam sycophantiam,
- qui admutiletur miles usque caesariatus atque uti
- huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam,
- ut hic eam abducat habeatque.
- Dari istanc rationem volo.
- At ego mi anulum dari istunc tuom volo.
- Quam ad rem usui est?
- Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo.
- Vtere, accipe.
- Accipe a me rusum rationem doli,
- quam institui.