Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- continuo excruciarer animi: si ei forte fuisset febris,
- censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam,
- metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi.
- Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari,
- qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est.
- O lepidum caput. ita me di deaeque ament, aequom fuit
- deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent;
- sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus:
- quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat,
- quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat,
- itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit:
- qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent,
- qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito.
- si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali
- et minus audacter scelesta facerent facta, et postea,
- quí homines probi essent, esset is annona vilior.
- Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit,
- quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet.
- nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea
- meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus.