Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- haec atque horum similia alia damna multa mulierum
- me uxore prohibent, mihi quae huius similes sermones serat.
- Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris
- libertatem, haud facile in eundem rusum restitues locum.
- At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis
- liberos hominem educare, generi monumentum et sibi.
- Quando habeo multos cognatos, quid opus est mihi liberis?
- nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet.
- mea bona in morté cognatis didam, inter eos partiam.
- ei apud me aderunt, me curabunt, visent quid agam, ecquid velim.
- prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim.
- eos pro liberis habebo, qui mihi mittunt munera.
- sacrificant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi,
- abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant;
- ille misérrumum se retur, minimum qui misit mihi.
- illi inter se certant donis, egomet mecum mussito:
- bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.
- Nimis bona ratione nimiumque ad te te et tuam vitam habes:
- et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii.
- Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis: